BIBLIOTHECA

BIBLIOTHECA
I.
BIBLIOTHECA
Graece Βιβλιοθήκη, titulus libri, Synopsin Epici Cycli prolâ oratione conscriptam continentis, Apollodorô Auctore: qui in eandem fere significationem cum Cyclo convenit. Ut enim in Cyclo, i. e. choro vel corona plures personae vel plures flores conserti: ita in Bibliotheca multi foruli in seriem siti vel etiam plures libri ordine dispositi sunt. Idem nomen Annalibus suis esse voluit Diodorus: sed huius Βιβλιοθήκη historica, Apollodori mythica est; mythicum namque tempus solum comprehendit. Photii liber eundem titulum inscriptum habet; idque merito. Nam ex multis librorum, quos ipse legit, velut indicibus, constat etc. Cyclus autem Epicus, contextus fuit plurium Poematum, in unum fafcem collectorum, ut infra dicemus, in voce Cyclus. Vide Salmas. ad Solin. p. 860.
II.
BIBLIOTHECA
proprie locus ubi Libri astervantur. haec enim Βιβλία dicta, ἐκ τῆς βίβλου, a libro, quod ex interis papyri corticis philyris conficerentur. Ex tota enim et solida papyro navigia; at ex cortice interiote, sive libro, funes, vestes, vela et coetera faciebant Aegyptii; chartae item, sen Βιβλία indidem fiebant etc. Salmas. ad Solin. p. 1003. Illarum statio apud Romanos, in Atrio statim fuit, ubi quoque erant Tablina et Armaria, et Pinacothecae et
Agalmatothecae locum habuêre; adeo autem omnes insederant domos, ut de ipsis Seneca his verbis declamaverit de Tranquill. c. 9. Studiorum quoque, quae liberalissima impensa est, tamdiu rationem habebo, quamdiu modum. Quo mihi innumer abiles libros ac Bibliothecas, quarum dominus vix totâ vitâ suâ indices perlegerit. Et: sicut plerisque ignaris etiam servilium literarum, libri non studiorum instrumenta, sed cenationum ornamenta sunt. Nec enim solum apud Principes viros, sed et apud privatos struebantur. Unde Idem iterum: Quid habes, cur minus ignoscas nomen marmore atque ebote captanti, quam opera conquirenti aut ignotorum Auctorum aut improbatorum et inter tot milia librorum oscitanti, cui voluminum suorum frontes maxime placent titulique. Apud desidiosissimos ergo videbis, quidquid orationum Historiarumque est, et tectotenus exstructa loculamenta. Iam enim inter balnearia, et thermas, Bibliotheca quoque ut necessarium, domus ornamentum expolitur. Curabantur illae per servos eruditos ac literis probe imbutos: Cuiusmodi servum Bibliothecae praefectum, ut sibi restituendum curet, petit a Sulpitio Cicero l. 13. Fam. Ep. 77. Dionysiut servus meus, qut meam Bibliothecam multorum nummorum tractavit, cum multos libros surripuisset, nec se impune laturum putaret, aufugit. Apud Imperatores non pauci erant, quibus munus hoc incumberet: cum haecordinandarum et publicandatum Bibliothecarum cura, non omnino videretur Imperii Maiestatem dedecere. In veterib. certe elogiis legebantur olim C. IULIUS C. L. PHRONYMUS. A. BIBLIOTHECA. GRAECA. C. IULIUS. FALYX. A. BIBLIOTHECA GRAECA PALATI. CLAUDIUS AUG. LIBERTUS. HYMENAEUS. MEDICUS. A. BIBLIOTHECIS. L. VIBIUS AUG. SER. PAMPHILUS. SCRIBA. LIB. ET. A. BIBLIOTHECA. LATINA. APOLLINIS. Qui omnes videntur fuisse e domo Caesarum, apud quos Libertos etiam a Studiis in pretio fuisse, legimus. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis. In his reponi Auctorum scripta, honorificum habebatur. Unde Eusebius, inter alios honores Iosepho Historico a Romanis habitos etiam hunc refert, τοὺς σπουδαςθ έντας αὐτῷ λόγους βιβλιωθήκης ἀξιωθῆναι, quod libri eius Bibliothecae traderentur, Eccl. Histor. l. 3. c. 9. Et queritur Arnobius, Bibliothecarum reponi in arcanis Gentilium scripta, qui maledictis mordacibus publicos carperent mores, et male de Patria mererentur, adv. Gentes l. 1. ubi Observationes vide G. Elmenhorstii: aliquid et infra Hermathena, Imagines, Inveftitura.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Bibliotheca — may refer to:* Bibliotheca (Photius), a 9th century work of Byzantine Patriarch Photius * Bibliotheca (Pseudo Apollodorus), a grand summary of traditional Greek mythology and heroic legendsee also* Library …   Wikipedia

  • Bibliotheca — Bib li*o*the ca, n. [L. See {Bibliotheke}.] A library. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • bibliotheca — see BIBLIOTHEK (Cf. bibliothek) …   Etymology dictionary

  • bibliotheca — [bib΄lē ə thē′kə] n. [L < Gr bibliothēkē, library, bookcase < biblion, a book (see BIBLE) + thēkē < tithenai, to place, DO1] 1. a book collection; library 2. a bookseller s catalog bibliothecal adj …   English World dictionary

  • Bibliotheca Alexandrina — Die Bibliotheca Alexandrina ist eine Bibliothek in der ägyptischen Hafenstadt Alexandria, die im Jahr 2002 nahe der Stätte der historischen Bibliothek von Alexandria eröffnet wurde. Angeschlossen an die Bibliotheca Alexandrina sind ein… …   Deutsch Wikipedia

  • Bibliotheca Hertziana — Max Planck Institut für Kunstgeschichte Kategorie: Forschungseinrichtung Träger: Max Planck Gesellschaft Rechtsform des Trägers: Eingetragener Verein Sitz des Trägers: München Standort der Einrichtung …   Deutsch Wikipedia

  • Bibliotheca Alexandrina — Saltar a navegación, búsqueda Vista exterior La Bibliotheca Alexandrina (en latín, Biblioteca de Alejandría ) es una importante biblioteca y centro cultural situado en la costa del Mar Mediterráneo …   Wikipedia Español

  • Bibliotheca universalis — (in four volumes, 1545 ndash;49) [In full Bibliotheca universalis sive catalogus omnium scriptorum locupletissimus in tribus linguis Latina, Graeca et Hebraica: extantium non extantiu, ueterum recentiorum .] was the first truly comprehensive… …   Wikipedia

  • Bibliotheca Norvegica — is a four volume bibliography of Norwegian literature edited by Hjalmar Pettersen. The four volumes were published between 1899 and 1924, and comprise together more than 3,300 pages.[1] The first volume is titled Norsk boglexikon 1643–1813 and… …   Wikipedia

  • Bibliotheca Herpetologica — Bibliotheca Herpetologica: a journal of the history and bibliography of herpetology   Abbreviated title (ISO) Bibliotheca Herpetologica …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”